monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 18
{VI} accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio - quis enim sine respiratione somno locus? -, praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aeris utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infectum aera intellegi possit. quam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit.